monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 45, 2
Ego probrosus, ego versipellis et lubricus: ego mendax, et Satanae arte decipiens. Quid enim est tutius, haec vel credidisse, vel finxisse de insontibus, an etiam de noxiis credere noluisse? Osculabantur mihi manus quidam, et ore vipereo detrahebant: dolebant labiis, corde gaudebant. Videbat Dominus et subsannabat illos, et miserum me servum suum futuro cum eis iudicio reservabat. Alius incessum meum calumniabatur et risum: ille vultui detrahebat; hic in simplicitate aliud suspicabatur. Pene certe triennium cum eis vixi. Multa me virginum crebro turba circumdedit. Divinos Libros, ut potui, nonnullis saepe disserui. Lectio assiduitatem, assiduitas familiaritatem, familiaritas fiduciam fecerat. Dicant, quid unquam in me aliter senserint, quam Christianum decebat? Pecuniam cuiusquam accepi? munera vel parva, vel magna non sprevi? in manu mea aes alicuius insonuit? obliquus sermo, oculus petulans fuit? Nihil mihi aliud obiicitur nisi sexus mens, et hoc nunquam obiicitur, nisi quum Ierosolymam Paula proficiscitur. Esto, crediderunt mentienti: cur non credunt neganti? Idem est homo ipse qui fuerat: fatetur insontem, qui dudum noxium loquebatur, et certe veritatem magis exprimunt tormenta quam risus: nisi quod facilius creditur quod aut fictum, libenter auditur, aut non fictum, ut fingatur, impellitur.